The Future of Bible Study Is Here.
Deuteronomy 31:1–32:27
1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, 2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. 6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. 8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. 10 Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, 12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii: 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. 16 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala. 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël. 23 Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, 25 præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? 28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
32 1 Audite, cæli, quæ loquor:
audiat terra verba oris mei.
2 Concrescat ut pluvia doctrina mea,
fluat ut ros eloquium meum,
quasi imber super herbam,
et quasi stillæ super gramina.
date magnificentiam Deo nostro.
et omnes viæ ejus judicia:
Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,
justus et rectus.
5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus:
generatio prava atque perversa.
popule stulte et insipiens?
numquid non ipse est pater tuus,
qui possedit te, et fecit, et creavit te?
7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas:
interroga patrem tuum,
et annuntiabit tibi:
majores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
juxta numerum filiorum Israël.
9 Pars autem Domini, populus ejus:
Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10 Invenit eum in terra deserta,
in loco horroris, et vastæ solitudinis:
circumduxit eum, et docuit:
et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,
et super eos volitans,
expandit alas suas, et assumpsit eum,
atque portavit in humeris suis.
12 Dominus solus dux ejus fuit,
et non erat cum eo deus alienus:
13 constituit eum super excelsam terram,
ut comederet fructus agrorum:
ut sugeret mel de petra,
oleumque de saxo durissimo;
14 butyrum de armento, et lac de ovibus
cum adipe agnorum,
et arietum filiorum Basan: et hircos
cum medulla tritici,
et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit:
incrassatus, impinguatus, dilatatus,
dereliquit Deum factorem suum,
et recessit a Deo salutari suo.
16 Provocaverunt eum in diis alienis,
et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo,
diis quos ignorabant:
novi recentesque venerunt,
quos non coluerunt patres eorum:
18 Deum qui te genuit dereliquisti,
et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est:
quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis,
et considerabo novissima eorum:
generatio enim perversa est,
et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis:
et ego provocabo eos in eo qui non est populus,
et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meo,
et ardebit usque ad inferni novissima:
devorabitque terram cum germine suo,
et montium fundamenta comburet.
et sagittas meas complebo in eis.
et devorabunt eos aves morsu amarissimo:
dentes bestiarum immittam in eos,
cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25 Foris vastabit eos gladius,
et intus pavor,
juvenem simul ac virginem,
lactentem cum homine sene.
cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27 Sed propter iram inimicorum distuli:
ne forte superbirent hostes eorum,
et dicerent: Manus nostra excelsa,
et non Dominus, fecit hæc omnia.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|