Logos Bible Study

Daniel 2:17–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium, 18ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, 20et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. 21Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. 22Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. 23Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Read in Logos
Daniel 2:21: He changes times and seasons; he removes kings and sets up kings; he gives wisdom to the wise and knowledge to those who have understanding …