Logos Bible Study

Colossians 3:5–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: 11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

Read in Logos