Logos Bible Study

Baruch 5:5–9

Clementine VulgateOther versions

5Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso:

et circumspice ad orientem,

et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem,

in verbo Sancti,

gaudentes Dei memoria.

6Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis:

adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore

sicut filios regni:

7constituit enim Deus

humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes,

et convalles replere in æqualitatem terræ,

ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.

8Obumbraverunt autem et silvæ,

et omne lignum suavitatis Israël

ex mandato Dei.

9Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ,

cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.

Read in Logos