Logos Bible Study

Acts 9:19–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Et cum accepisset cibum, confortatus est.

Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. 20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. 21Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? 22Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. 24Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

26Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. 28Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. 29Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.

Read in Logos