Logos Bible Study

Acts 8:14–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.

Read in Logos