The Future of Bible Study Is Here.
Acts 8:1–7
1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|