Logos Bible Study

Acts 5:12–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. 14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, 15ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. 16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.

17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: 18et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: 20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.

Read in Logos