Logos Bible Study

Acts 4:34–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Read in Logos