Logos Bible Study

Acts 4:24–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: 25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti:

Quare fremuerunt gentes,

et populi meditati sunt inania?

26Astiterunt reges terræ,

et principes convenerunt in unum

adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

Read in Logos