Logos Bible Study

Acts 26:16–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. 19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: 20sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. 21Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, 23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. 24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. 25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. 28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

Read in Logos