Logos Bible Study

Acts 2:30–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse:

Dixit Dominus Domino meo:

Sede a dextris meis,

35donec ponam inimicos tuos

scabellum pedum tuorum.

36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

Read in Logos