Logos Bible Study

Acts 2:14–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:

17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,

effundam de Spiritu meo super omnem carnem:

et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ,

et juvenes vestri visiones videbunt,

et seniores vestri somnia somniabunt.

18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,

in diebus illis effundam de Spiritu meo,

et prophetabunt:

19et dabo prodigia in cælo sursum,

et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:

20sol convertetur in tenebras,

et luna in sanguinem,

antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Read in Logos