Logos Bible Study

Acts 16:25–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. 26Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. 27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. 28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: 30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. 33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. 34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.

Read in Logos
Acts 16:30–31: Then he brought them out and said, “Sirs, what must I do to be saved?” And they said, “Believe in the Lord Jesus, and you will be saved, you and your household.”