The Future of Bible Study Is Here.
Acts 16:25–31
25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. 26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: 30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|