Logos Bible Study

Acts 15:22–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: 23scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, 25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: 29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

Read in Logos