Logos Bible Study

Acts 10:9–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, 12in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. 14Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. 15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.

Read in Logos