The Future of Bible Study Is Here.
Acts 1:1–5
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere 2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|