Logos Bible Study

Acts 26–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

261Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: 2De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, 3maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias. 4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: 5præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. 6Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: 7in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. 8Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. 16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. 19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: 20sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. 21Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, 23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. 24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. 25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. 28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

271Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, 2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. 4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ: 6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. 7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: 8et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. 9Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, 10dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. 12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. 13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.

14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: 19et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. 20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. 21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. 22Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. 23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26In insulam autem quamdam oportet nos devenire. 27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. 28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. 30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. 33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. 34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. 36Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. 38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. 39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. 40Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. 41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. 43Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: 44et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.

281Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. 2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. 3Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. 4Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. 5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. 6At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. 7In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. 8Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. 9Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: 10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.

11Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. 13Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Acts 26–28 in Logos