The Future of Bible Study Is Here.
Zechariah 1:12–17
12 Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. 13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens:
Hæc dicit Dominus exercituum:
Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,
quia ego iratus sum parum,
ipsi vero adjuverunt in malum.
16 Propterea hæc dicit Dominus:
Revertar ad Jerusalem in misericordiis,
et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,
et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
Hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc affluent civitates meæ bonis,
et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.