The Future of Bible Study Is Here.
Titus 3:9–15
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. 10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|