The Future of Bible Study Is Here.
Song of Solomon 4:9–15
9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa;
vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,
et in uno crine colli tui.
10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa!
pulchriora sunt ubera tua vino,
et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11 Favus distillans labia tua, sponsa;
mel et lac sub lingua tua:
et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
12 Hortus conclusus soror mea, sponsa,
hortus conclusus, fons signatus.
13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum,
cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,
cum universis lignis Libani;
myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium,
quæ fluunt impetu de Libano.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|