The Future of Bible Study Is Here.
Romans 9:13–20
13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|