The Future of Bible Study Is Here.
Romans 6:8–14
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.