The Future of Bible Study Is Here.
Romans 5:17–6:14
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
6 1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|