The Future of Bible Study Is Here.
Romans 4:2–9
2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.