The Future of Bible Study Is Here.
Romans 3:1–7
1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:
Ut justificeris in sermonibus tuis:
et vincas cum judicaris.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|