The Future of Bible Study Is Here.
Romans 15:1–6
1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|