The Future of Bible Study Is Here.
Romans 14:1–12
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|