The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 89:9–17
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni,
et amplius eorum labor et dolor;
quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem iræ tuæ,
et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare?
Dexteram tuam sic notam fac,
et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere, Domine; usquequo?
et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua;
et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti;
annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua,
et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum dirige super nos,
et opus manuum nostrarum dirige.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|