The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 88:2–30
2 Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis;
præparabitur veritas tua in eis.
4 Disposui testamentum electis meis;
juravi David servo meo:
5 Usque in æternum præparabo semen tuum,
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine;
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino;
similis erit Deo in filiis Dei?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi?
potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum;
in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra:
orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ:
misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem:
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in justitia tua exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israël regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
et dixisti: Posui adjutorium in potente,
et exaltavi electum de plebe mea.
oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei,
et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu,
Deus meus, et susceptor salutis meæ.
28 Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ.
29 In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
et thronum ejus sicut dies cæli.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|