The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 77:32–55
32 In omnibus his peccaverunt adhuc,
et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum,
et anni eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,
et diluculo veniebant ad eum.
35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,
et Deus excelsus redemptor eorum est.
36 Et dilexerunt eum in ore suo,
et lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo,
nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
et propitius fiet peccatis eorum,
et non disperdet eos.
Et abundavit ut averteret iram suam,
et non accendit omnem iram suam.
39 Et recordatus est quia caro sunt,
spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto;
in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,
et sanctum Israël exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus ejus,
die qua redemit eos de manu tribulantis:
43 sicut posuit in Ægypto signa sua,
et prodigia sua in campo Taneos;
44 et convertit in sanguinem flumina eorum,
et imbres eorum, ne biberent.
45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,
et ranam, et disperdidit eos;
46 et dedit ærugini fructus eorum,
et labores eorum locustæ;
47 et occidit in grandine vineas eorum,
et moros eorum in pruina;
48 et tradidit grandini jumenta eorum,
et possessionem eorum igni;
49 misit in eos iram indignationis suæ,
indignationem, et iram, et tribulationem,
immissiones per angelos malos.
non pepercit a morte animabus eorum,
et jumenta eorum in morte conclusit:
51 et percussit omne primogenitum in terra Ægypti;
primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:
52 et abstulit sicut oves populum suum,
et perduxit eos tamquam gregem in deserto:
53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt,
et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,
montem quem acquisivit dextera ejus;
et ejecit a facie eorum gentes,
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|