The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 51
51 1 In finem. Intellectus David, 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis;
lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt;
et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.