The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 49:5–12
5 Congregate illi sanctos ejus,
qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,
quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar;
Israël, et testificabor tibi:
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia cæli,
et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi:
meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|