The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 140
Domine, clamavi ad te: exaudi me;
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiæ labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ,
ad excusandas excusationes in peccatis;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores:
singulariter sum ego, donec transeam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.