The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 138:7–16
et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo,
et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me;
et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur:
sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos;
suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;
et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur.
Dies formabuntur, et nemo in eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|