The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 138:3–15
3 Intellexisti cogitationes meas de longe;
semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas prævidisti,
quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,
novissima et antiqua.
Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me;
confortata est, et non potero ad eam.
et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in cælum, tu illic es;
si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo,
et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me,
et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me;
et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur:
sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos;
suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;
et substantia mea in inferioribus terræ.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|