The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 138:13–24
13 Quia tu possedisti renes meos;
suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es;
mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto;
et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur.
Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus;
nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.
Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores,
viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione:
Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,
et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos,
et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum;
interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est,
et deduc me in via æterna.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|