The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 118:49–82
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50 Hæc me consolata est in humilitate mea,
quia eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant usquequaque;
a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,
et consolatus sum.
pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ
in loco peregrinationis meæ.
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,
et custodivi legem tuam.
quia justificationes tuas exquisivi.
dixi custodire legem tuam.
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;
miserere mei secundum eloquium tuum.
et converti pedes meos in testimonia tua.
60 Paratus sum, et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,
et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super judicia justificationis tuæ.
63 Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra;
justificationes tuas doce me.
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,
secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,
quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui:
propterea eloquium tuum custodivi.
68 Bonus es tu, et in bonitate tua
doce me justificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum;
ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum;
ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quia humiliasti me,
ut discam justificationes tuas.
super millia auri et argenti.
73 JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me:
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur,
quia in verba tua supersperavi.
75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,
et in veritate tua humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,
quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me;
ego autem exercebor in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi timentes te,
et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,
ut non confundar.
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,
et in verbum tuum supersperavi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: Quando consolaberis me?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.