The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 101:19–29
19 Scribantur hæc in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo;
Dominus de cælo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum;
ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini,
et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges,
ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suæ:
Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,
in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt cæli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in sæculum dirigetur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|