The Future of Bible Study Is Here.
Psalm 9:22–30
22 Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper:
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator:
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26 Non est Deus in conspectu ejus;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem;
rapere pauperem dum attrahit eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|