The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 6:23–35
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitæ increpatio disciplinæ:
24 ut custodiant te a muliere mala,
et a blanda lingua extraneæ.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est unius panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
ut vestimenta illius non ardeant?
ut non comburantur plantæ ejus?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,
non erit mundus cum tetigerit eam.
30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit:
furatur enim ut esurientem impleat animam;
31 deprehensus quoque reddet septuplum,
et omnem substantiam domus suæ tradet.
propter cordis inopiam perdet animam suam;
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur:
non parcet in die vindictæ,
35 nec acquiescet cujusquam precibus,
nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|