The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 6:1–15
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam:
2 illaqueatus es verbis oris tui,
et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui.
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis,
nec dormitent palpebræ tuæ.
5 Eruere quasi damula de manu,
et quasi avis de manu aucupis.
et considera vias ejus, et disce sapientiam.
nec præceptorem, nec principem,
et congregat in messe quod comedat.
quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis,
paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,
et egestas longe fugiet a te.
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum,
et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|