The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 5
5 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
Ne attendas fallaciæ mulieris;
3 favus enim distillans labia meretricis,
et nitidius oleo guttur ejus:
4 novissima autem illius amara quasi absinthium,
et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vitæ non ambulant;
vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
et ne recedas a verbis oris mei.
et ne appropinques foribus domus ejus.
9 Ne des alienis honorem tuum,
et annos tuos crudeli:
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,
et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationibus non acquievit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me,
et magistris non inclinavi aurem meam?
in medio ecclesiæ et synagogæ.
15 Bibe aquam de cisterna tua,
et fluenta putei tui;
16 deriventur fontes tui foras,
et in plateis aquas tuas divide.
nec sint alieni participes tui.
et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus:
ubera ejus inebrient te in omni tempore;
in amore ejus delectare jugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,
et foveris in sinu alterius?
21 Respicit Dominus vias hominis,
et omnes gressus ejus considerat.
22 Iniquitates suae capiunt impium,
et funibus peccatorum suorum constringitur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.