The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 11:15–27
15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo;
qui autem cavet laqueos securus erit.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.
17 Benefacit animæ suæ vir misericors;
qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
18 Impius facit opus instabile,
seminanti autem justitiam merces fidelis.
et sectatio malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus;
semen autem justorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis,
mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est;
præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt;
alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur,
et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis;
benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona;
qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|