The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 1:10–33
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores,
ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini;
abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem,
et integrum quasi descendentem in lacum;
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus;
implebimus domos nostras spoliis:
marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis;
prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem.
ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,
et moliuntur fraudes contra animas suas.
animas possidentium rapiunt.
in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat;
in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,
et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,
et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam.
En proferam vobis spiritum meum,
et ostendam vobis verba mea.
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum,
et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo,
et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas,
et interitus quasi tempestas ingruerit;
quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam;
mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam,
et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo,
et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ,
suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos,
et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,
et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.