The Future of Bible Study Is Here.
Philippians 4:13–19
13 Omnia possum in eo qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|