The Future of Bible Study Is Here.
Numbers 7:1–17
1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. 4 Ait autem Dominus ad Moysen: 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. 11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 16 hircumque pro peccato: 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|