The Future of Bible Study Is Here.
Numbers 31:7–12
7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. 11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|