The Future of Bible Study Is Here.
Numbers 25:1–13
1 Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, 2 quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. 3 Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, 4 ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. 5 Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. 6 Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8 ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: 9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: 11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|